Venditor qui simpliciter rem esse dixerit, satis facere videtur, etiamsi rem mediocrem praestat.
Venditiones condicionales tunc perficiuntur, cum impleta fuerit condicio.
Venales sunt sententiae, quae in mercedem a corruptis iudicibus proferuntur.
Vanae voces populi non sunt audiendae.
Uti via publica nemo recte prohibetur.
Utilitas publica praeferenda est privatorum contractibus.
Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.
Ususfructus est ius alienis rebus utendi fruendi, salva rerum substantia.
Unum castigabis, centum emendabis.
Unicuique sua mora nocet.